Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


I decembris MMXXV

3I ATLAS: Caudae Cometae Interstellaris

Credita imaginis et iura auctoralia: Victor Sabet & Julien De Winter


Explicatio: Quam typicus sit Systema Solaris nostrum? Investigatio cometae 3I/ATLAS, qui modo praeterit, inditia praebet. Inter antea confirmatos hospites interstellarios fuerunt asteroides, cometes, meteorum fragmentum atque ventus gaseus hydrogenio et helium abundans. Cometes 3I/ATLAS specie satis ordinarius videtur, si cum cometis Systematis Solaris conferatur, quod argumentum addit Systema Solaris esse quodammodo systema stellarum typicum. Exempli gratia, cometes 3I/ATLAS compositionem chemicam et pulverem emissum late similes habet. Imago proposita, superiore hebdomade in Texia capta, monstrat viridem comam, errantem caudam ionibus tinctam caeruleo — verisimiliter a vento Solis nostro deflexam — atque levem anticaudam, omnia signa cometarum solita. Cometes, telescopio visibilis, Sole proxime accessit exeunte Octobri et Telluri medium Decembrem appropinquabit, post quod in spatium interstellare redibit nec umquam revertetur.


Imago crastina: Galaxia activa



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy