Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


II decembris MMXXV

M77: Galaxia Spiralis Centro Activo

Credita imaginis et iura auctoralia: Hubble, NASA, ESA, L. C. Ho, D. Thilker


Explicatio: Quid in centro vicinae galaxiae spiralis M77 accidat? Haec galaxia directe spectata tantum 47 miliones annorum-luminis abest, in constellationem Ceti versa. Eo intervallo posito, haec pulcherrima insula caeli circiter 100 milia annorum-luminis patet. M77, quae etiam NGC 1068 appellatur, nucleus arte compactus et valde lucidus est, quem astronomi diligenter explorant ad arcana atrae massae singularis in galaxiis Seyfert activis indaganda. Nucleus M77 activus x-radiis, ultraviolaceis, visibilibus, infrarubris atque radiophonicis undarum generibus fulget. Haec imago limpidissima M77 a Telescopio Spatii Hubble capta est. In ea perspiciuntur minutae formae brachiorum spiralium, quas signant nubes pulveris rubentis et coetus stellarum caeruleorum, omnia circa album et splendidum centrum galaxiae convoluta.


Imago crastina: Iter circa foramen nigrum



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy