Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXX octobris MMXXV
Lynds Nebula Tenebrosa XLIII
Credita imaginis et iura auctoralia: Team Ciel Austral
Explicatio: Certe, Halloween iam quasi festum astronomicum habetur. Sed astronomi semper delectantur caelum scrutando, quaerentes galaxias, stellas atque nebulas quasi formidolosas. Haec autem regio inter illas praecipuas numeratur: est enim numerus XLIII in Catalogo Nebularum Tenebrosarum quem Beverlia Lynds anno MCMLXII composuit, et blande Nebula Vespertillionis Cosmicae appellatur. Quamquam species eius haud dubie alatum animal formidolosum imitatur, Lynds Nebula Tenebrosa XLIII plus XII annos-lumine patet. Sub luce paene mystica fulgens, intra densam nubem molecularis interstellarem — satis obscuram ut contra splendidum stellarum Viae Lacteae velut in silhouette appareat — novae stellae nascuntur. Attende: haec Vespertillio Cosmica tantum CCCC annos-lumine abest, in constellationem Serpentarium spectans.
Imago crastina: Larvae in Cassiopeia
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin