Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XXVIII augustis MMXXV

Galaxiae, Stellae, et Pulvis

Credita imaginis et iura auctoralia: Robert Eder


Explicatio: Hoc bene compositum telescopii conspectus spatium maius quam plenam Lunam in caelo obtegit versus constellationem Pegasi alte volantis. Stellae quidem lucidiores radios diffractionis ostendunt, effectum vulgo visum ex sustentaculis internis telescopiorum reflexorum, et bene intra ipsam galaxiam nostram Viae Lacteae iacent. Nubila tenuiora sed ubique diffusa pulveris interstellaris supra planum galacticum vehuntur et leviter lumen stellarum Viae Lacteae reflectunt. Quae nebulosa galactica cirri appellata vel nebulae fluxus integrati cum nubibus molecularibus Viae Lacteae coniunguntur. Re vera nubes diffusa, quae MBM 54 catalogata est, minus quam mille annos-luminis remota, totam imaginem implet. Galaxia quae in nube pulverea implicata esse videtur est spiralis praeclara NGC 7497. Haec autem circa 60 miliones annorum-luminis distat. Prope centrum campi fere ex latere visa, NGC 7497 spiralia brachia et sulcos pulveris ostendit, qui colores stellarum ac pulveris in nostra ipsa Via Lactea resonant.


Imago crastina: Velum obscurum



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD at NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


DAILY APOD TRANSLATION INTO CLASSICAL LATIN, UNITING MODERN SCIENCE WITH LATIN HERITAGE
Versio in linguam Latinam: Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin & Marcus Aurelius Manilius
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
gratias ago pro ausilio technico
- Sasha Gracanin & Kyrion Hale

e-astronomy