Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XXI novembris MMXXV
3I/ATLAS: Conspectus Terra
Credita imaginis et iura auctoralia: Rolando Ligustri
Explicatio: Iam ad exteriores partes discedens post perihelion die XXIX Octobris factum, cometes 3I/ATLAS tertius tantum interstellaris obiectus est qui per pulchrum Systema Solare nostrum transierit. Eius coma viridescens atque tenues caudae in hoc conspectu e Terra capto, die XIV Novembris per parvum telescopium, contra stellarum campum in constellatione Virginis cernuntur. At hic hospes interstellaris pars est amplissimae et inauditae investigationis per totum Systema Solare distributae, cui intersunt naves spatiales ac telescopia caelestia — ab orbita Telluris usque ad superficiem Martis et ultra. Quamquam hic cometes ex alio siderum systemate nuper clarior factus est, tamen telescopio opus est si 3I/ATLAS e Terra videre velis. Nunc supra horizontem in matutinis caeli Novembris apparet atque propiorem accessum ad Terram faciet die circiter XIX Decembris, intervallo tutissimo CCLXX milionum chiliometrorum.
Imago crastina: Dione et Rhea transitum annularum facientes
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin