Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XX augustis MMXXV

Perseides Meteora e Porta Durdle

Credita imaginis et iura auctoralia: Josh Dury


Explicatio: Quae sunt illae arcus curvati in caelo? Meteora — scilicet meteora huius anni imbris Perseidarum. Per hebdomadas superiores, postquam caelum obscuratum est, multae imagines meteorum Perseidarum seorsim captae sunt et in unam tabulam antea coniunctae. Quamvis meteora omnia lineis rectis pervagata sint, hae lineae leviter curvatae apparent propter lentem lati-anguli camerae capientis. Omnes lineae meteorum referri possunt ad unum punctum in caelo, quod radians appellatur, hic paulum extra summitatem tabulae in constellatione Persei. Eadem camera imaginem profundam caeli postici cepit quae zonam centralem Viae Lacteae nostrae extulit, fere verticaliter per medium imaginis propositae currentem. Arcus calcarius in praefronto Dorsetae in Anglia notus est ut Porta Durdle, nomen quod ex mille annis superstes putatur.


Imago crastina: Spatium apertum



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD at NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


DAILY APOD TRANSLATION INTO CLASSICAL LATIN, UNITING MODERN SCIENCE WITH LATIN HERITAGE
Versio in linguam Latinam: Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin & Marcus Aurelius Manilius
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
gratias ago pro ausilio technico
- Sasha Gracanin & Kyrion Hale

e-astronomy