Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XVIII decembris MMXXV
Iuppiter et Meteora ex Geminis
Credita imaginis et iura auctoralia: David Cruz
Explicatio: Iuppiter, maximus ac princeps gigas gasius Systematis Solaris, est clarissimum sidus in medio huius nocturnae imaginis compositae. Scaena composita est ex quadraginta expositionibus meteoros continentibus, selectis e circiter quingentis expositionibus factis noctibus XIII et XIV Decembris, prope tempus maximae activitatis huius anni pluviae meteororum Geminidarum. Cum singulae expositiones electae ad caelum nocturnum supra Alentejo in Lusitania rite congruerent, videtur quasi meteora ab Iove discedant. Sed radiatio apparens meteororum Geminidarum re vera propius est stellae clarae Castori, in constellatione eponymā Geminorum. In hac imagine illa paulo supra atque ad sinistram a maximo planeta Systematis Solaris conspicitur. Attamen corpus parens meteororum Geminidarum esse notum est saxosus asteroidēs Terrae proximus, 3200 Phaethon. Ipsius autem Phaethontis orbita afficitur attractione gravitatis a magno Iove exercita, una cum planetis interioris Systematis Solaris.
Imago crastina: Cathedrales in Luna
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin