Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XV novembris MMXXV

Andromeda et amici

Credita imaginis et iura auctoralia: Piotr Czerski


Explicatio: Haec species extragalactica spectat in Galaxiam Andromedae, proximam magnam galaxiam spiralem Viae Lacteae. Etiam perficit trifectam catalogi Messier, includendo Andromedam, in catalogo descriptam ut Messier 31 (M31), una cum Messier 32 (M32) et Messier 110 (M110) in eodem campo visus telescopici. In hoc ambitu, M32 protinus ad sinistram lucidi nuclei Galaxiae Andromedae iacet, M110 infra et ad dextram. M32 et M110 ambae sunt ipsae galaxiae ellipticae atque satellites maioris spiralis Andromedae. Coniungendo LX horas imaginum latarum angustarumque, profunda species telescopica etiam detegit illicientes lineas pulveris, iuvenes globos stellarum, regionesque formationis stellarum per bracchia spiralia Andromedae, atque tenues, antepositas nubes hydrogenii fulgentis. Nunc autem Andromeda et amici circiter 2.5 miliones annorum-luminis distant a nostra ipsa magna galaxia spirali Via Lactea.


Imago crastina: Transitus per planum



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin

e-astronomy