Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XIV decembris MMXXV
Transitus Iunonis prope Ganymedem et Iovem
Credita imaginis et iura auctoralia:
NASA, JPL-Caltech, SWRI, MSSS;
Animation: Koji Kuramura, Gerald Eichstädt, Mike Stetson; Music: Vangelis
Explicatio: Quid esset super maximam lunam totius Systematis Solaris volare? Anno MMXXI, navis automatica Iuno iuxta immensam lunam Iovis, Ganymedem, praeteriit atque imagines cepit, quae postea digitaliter compositae sunt in accuratam simulationem transitus. Ut in hoc videndi opere initium fit, Iuno super superficiem lunae bicolorem, latitudine fere duorum milium chiliometrorum, devolat, campum glaciale et alienum detegens, sulcis crateribusque distinctum. Sulci fortasse motibus tabularum superficialium effecti sunt, crateres vero ex impactibus violentis orti sunt. In cursu suo continuato, Iuno deinde tricesimum quartum transitum proximum super nubes Iovis peregit. Haec compositio digitalis multas nubes in septentrione circumactas ostendit, zonas et fascias coloratas circa medium planetae dispositas — inter quas apparent nonnullae nubes ovales candidae ex Serie Margaritarum — atque denique alias nubes in parte australi gyrantes.
Imago crastina: Andromedae scintilla
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin