Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XIII octobris MMXXV

Cometa Lemmon et arbor

Credita imaginis et iura auctoralia: Uroš Fink


Explicatio: Arbor non in periculo est. Id enim fit quod cometes supra eam depictus, Cometes C/2025 A6 (Lemmon), longe abest, procul a Terra remotus. Cometes Lemmon nunc clarior fit dum per interiores partes Systematis Solaris arcuatur, etiamsi iam proximam partem Solis praeteriit — quia nunc Terrae appropinquat. Verisimile est cometem proximā hebdomade, cum propius ad Terram accesserit usque ad dimidiam fere inter Terram et Solem distantiam, maxime lucere. Tum fortasse oculis nudo visibilis erit, sed verisimilius est eum telephono gestabili photographice capi — si scias ubi spectandum sit. Cometes Lemmon, qui antea optime videbatur matutino tempore, nunc etiam in caelo vespertino conspici potest spectantibus in parte septentrionali: intueare super horizontem occidentalem paulo post solis occasum. Imago exhibita, in Fagum Europaeum inscium directa, ante circiter decem dies in Slovenia capta est.


Imago crastina: Globulus cosmicus insolitus



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin

e-astronomy