Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
XI novembris MMXXV
Iuppiter sub Ultravioletis a Telescopio Hubble
Credita imaginis et iura auctoralia: NASA, ESA, Hubble; Processing & License: Judy Schmidt
Explicatio: Iuppiter paulo aliter apparet cum sub luce ultraviolacea observatur. Ut motus nubium eius melius intellegantur, atque ut NASA Juno, navis spatialis robotica, latiorem contextum parvorum regionum quas ipsa depingit comprehendere possit, Telescopium Spatiale Hubble crebro ad totam superficiem huius ingentis orbis gasei depingendam dirigebatur. Colores quos Hubble persequitur extra humanum spectrum visibile extenduntur atque includunt lucem ultravioletem et (hic non ostensam) infrarubram. In imagine anno MMXVII capta, Iuppiter aliter conspicitur in regione ultravioletis proximis, partim quod quantitas lucis solis reflexae variatur; ita altitudines diversae atque latitudines geographicae nubium varios gradus claritatis ostendunt. In hoc intervallo UV proximo, Iovis poli relative obscuri videntur, sicut etiam Magna Macula Rubra necnon parva regio ovalis alba ad dexteram eius sita. At vero Catena Margaritarum (String of Pearls) — series tempestatum quas Juno saepe observat — in hac regione ultraviolacea clarissimae sunt, unde in hac imagine falsis coloribus facta in roseo apparere solent. In angulo superiore sinistro conspicitur Ganymedes, maxima Iovis luna. Interea Juno orbitam suam elongatam triginta trium dierum perseveranter percurrit, dum Hubble, qui circa Tellurem revolvitur, sensim aetate labitur et hodie uno tantum gyro-stabilitore innititur.
Imago crastina: Fasciolae lunaris
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin