Imago Astronomica Diei

Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.


XI decembris MMXXV

Galaxiae in Flumine

Credita imaginis et iura auctoralia: Vikas Chander


Explicatio: Magnae galaxiae crescunt parvas devorando. Etiam nostra galaxia, Via Lactea, quodammodo cannibalismo galactico implicatur, dum parvas galaxias nimis proximas vi gravitatis suae absorbet. Re vera, haec consuetudo in universo frequens est atque illustratur hoc par conspicuo galaxiarium inter se agentium, ad ripas constellationis austrinae Eridani, Fluminis. Plus quinquaginta miliones annorum-luminum remota, magna spiralis NGC MDXXXII, deformata, cernitur certamine gravitatis cum galaxia pumila NGC MDXXXI inclusa — certamine quo minor galaxia tandem succumbet. Fere ex ore visum, in hac imagine acuta spiralis NGC MDXXXII circiter centum milia annorum-luminum panditur. Par NGC MDXXXII/MDXXXI aestimatur simile esse illi bene explorato systemati spiralis e regione visae cum parvo comite, quod M LI appellatur.


Imago crastina: Ignēs Vulpini



Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day


Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.


COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt: Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew & Saša Gračanin


e-astronomy