Imago Astronomica Diei
Explora universum! Quotidie ostenditur alia imago sive photographia universi nostri fascinantis, una cum brevi explicatione a perito astronomo conscripta.
VII octobris MMXXV
SN Encore: Altera Supernova Saepius Visa
Credita imaginis et iura auctoralia:
Webb (main): NASA, ESA, CSA, STScI, J. Pierel (STScI) & A. Newman (Carnegie Inst. for Science);
Hubble (rollover): NASA, ESA,
STScI, S. A. Rodney (U. South Carolina) & G. Brammer
(NBI, U. Copenhagen)
Explicatio: Iam altera supernova in eadem galaxia iterum apparet. Causa est effectus graviticae lentis a valido agmine galaxiarum in antecessu (MACS J0138) — quod plures effigies posticae galaxiae perfecte allineatae (MRG-M0138) creat. Quod vero maxime interest: illa posterior galaxia iuvenes stellas continet quae iterum atque iterum erumpunt. Imagines autem cuiusque explosionis supernovae saepius ad nos perveniunt, per varias semitas intra agmen circumductae. Primus coetus supernovae lente visae, in imagine commutabili ostensum, Requiem appellatur et a Hubble telescopio anno 2016 primum visus est. Hic vero secundus coetus lente visus Encore nominatur et anno 2023 a Webb telescopio primum observatus est. Praedicitur plures imagines harum supernovarum adhuc adfuturas esse; atque tempus quo advenient adiuvabit humanitatem ut melius intellegat distributionem massae in illo agmine galaxiarum, naturam ipsarum supernovarum, fortasse etiam ipsum universum.
Imago crastina: Stellae Magi
Pagina originalis: Astronomy Picture of the Day
Auctores et curatores: Robert Nemiroff (MTU) & Jerry Bonnell (UMCP)
Officialis NASAe Amber Straughn Iura specialia valent.
NASA Retis Privata, Accessibilitas, Monita;
Officium ab ASD apud NASA / GSFC,
NASA Scientiae Activatio
& Michigan Tech. U.
COTIDIANA APOD INTERPRETATIO IN LATINUM CLASSICUM, SCIENTIAM RECENTEM CUM PATRIMONIO LATINO CONIUNGENS.
Pro NASA APOD in linguam Latinam vertunt:
Marcus Aurelius Manilius & Dipl.Ing.Dr. Liliana Gracanin
-- UNIVERSAE INTERPRETATIONES APOD LILIANAE GRACANIN --
Gratias ago pro auxilio technico
APOD Crew &
Saša Gračanin